[267] EPISTOLA LXVII. Nob. & Erudito LAMBERTO CANTERO THEOD. FILIO ICto. IUSTUS LIPSIUS S.D. Suave mihi fuit audire, te cum fratre incolumes ex longinqua, atque etiam satis longa peregrinatione rediisse: sed illud suavius, quod tuis literis accepi & credidi, mei memoriam & amorem apud te vigere. Equidem in caetera nostra juventute, cum Leidae essemus, animum meum in te propendisse testari possum: sive pater, sive patruus hoc faciebant, quem utrumque amavi, sive & tua alioqui indoles, & profectio, quae visa id mereri. Gaudeo opinionis hujus me non falsum; tum etiam, quod in probitate & moribus bonis priscisque perseveras. Quod decoxisse multos aequalium tuorum videmus & dolemus. Tu vero mi LAMBERTE, majorum vestigia preme, hostis novitatis, id est pravitatis. Si tempora sic essent, ut peregrinari possis & nos videre, optem & te amplectar: illa nunc non suadent, nec item parens tuus, cui obtemperandum. Sustentemus nos spe, fore id aliquando: quid si opinione citius? ut Ille quidem ab alto potens est dejicere omnia aut componere, cum ei visum. Vale mi CANTERE, Lovanii postrid. Kal. Iun. MDXCV. Fratri tuo S. |